Latin · ~12 min
1_1.53
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.53
Not analysed yet
[8] Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum secundum prophetas et passum et in caelis iam receptum et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. [9] Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic: civitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui de Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. [10] Unde et manifestum est, quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet secundum scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant via non bona sed post peccata sua . Item in psalmis: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi autem contemplati sunt et viderunt me, et: In siti mea potaverunt me aceto . [11] Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est: manus et pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra virgo nondum pluviis irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est; et lignum, inquit, tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi unde vita pendens a vobis credita non est. [12] Hoc enim lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcavit unde populus qui siti periebat in eremo bibendo revixit, sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino probati, ligno passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum reviximus. [13] A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt dii; populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expavit caelum super isto . Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. [14] Et horruit, inquit, plurimum nimis . Et quando horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit et sol media die tenebricavit et velum templi scissum est et monumenta dirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere . [15] Indubitate non recipiendo Christum fontem aquae vitae lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi qui est verum dei templum. [16] Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros praedicat propheta dicens: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis; servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomen vestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem qui serviunt mihi nomen nominabitur novum quod benedicetur in terris.