Latin
1_1.55
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.55
Not analysed yet
[17] Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petunt ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. [18] Atque ita [Helisaeus] accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat, ferrum statim supernatavit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est. Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. [19] Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris et a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae propter divinam religionem; [20] alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. [21] Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda servabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibus crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum . [22] Hic enim Pilato interroganti nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit ? Quare? Quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vita eius. [23] Cur ita? Quia post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est caeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, cuius neque nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt: de terra in caelos eum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem.