Latin · ~6 min
C12
Tertullian, de Patientia C12
Not analysed yet
XII. [1] Quod <ad >pacis gratissimae Deo adtinet disciplinam, quis omnino inpatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies e t septuagies septies? [2] Quis ad iudicem cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet, nisi prius i r am dol o re m duritiam amaritudinem, uenena scilicet inpatientiae, amputar i t? [3] Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reuersus ad patientiam fuerit. [4] Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur: non licet nobis lina die sine patientia manere. Atenim cum omnen speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum quod etiam paenitentiae ministrat solitae lapsis subuenire? [5] Haec expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem. Cum disiuncto matrimonio �ex ea tamen causa qua licet seu uiro seu feminae ad uiduitatis perseuerantiam sustineri �alterum ad u lterum non facit, alterum emendat, quantum boni utrique confert! [6] Sic et [in] illis dominicarum similitudinum exemplis de pa en i t entia sanctis adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit (nam inpatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis patientia suscipit) et humeris insuper aduehit baiulus patiens peccatricem derelictam. [7] Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud inpatientiam irati fratris excusat. Saluus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit; paenitentia non perit, quia patientiam inuenit.