Latin
42 to 54
Theganus, Theganus Rez. B 42-54
Not analysed yet
Deinde expletis omnibus, quę ad sepulturam pertinent, humatum est corpus eius in ęcclesia, quam ipse construxerat Aquisgrani palatio, anno etatis suę LXXII. ,indictione septima. (c. 8:) Capitulum IIII. Post obitum gloriosissimi imperatoris Karoli venit filius eius Lůdovvicus de partibus Aquitanię Aquisgrani palatio et suscepit omnia regna, quę Deus tradidit patri suo, sine ulla contradictione . Qui est annus incarnationis Domini DCCCXIIII. ,qui est annus primus regni sui. Sedens ergo in predicto palatio, inprimis omnes thesauros patris sui sibi presentari iussit, in auro, argento, gemmisque preciosis atque in omni suppellectili, legalem partem dedit suis sororibus, maximam quoque partem eiusdem thesauri transmisit Romę temporibus domini papę Leonis, et quicquid super hoc remansit, pro anima patris sacerdotibus, pauperibus, advenis, viduis, orphanis omnia distribuit, nichil sibi reservans preter unam mensam argenteam, quę triformis erat quasi tres clipei in unum coniuncti. Hanc ob amorem patris retinuit et tamen eam alio precio redemit, quod pro patre pauperibus erogavit. (c. 9:) Post hęc ex omnibus regnis et provintiis cęterisque nationibus, quę fuerant sub dicione patris eius, legati ad eum venerunt, pacem nunciantes et fidelitatem, ei spontaneum obsequium exhibentes. Inter quos Grecorum legati affuere cum Amalhario episcopo Treuerensi, qui erat legatus bonę memorię Karoli ad principem Constantinopolitanum. Quos Lvͦdouuicus rex loco patris benigne suscipiens, dona eorum gratanter recepit, et quamdiu cum eo manserunt ,familiare colloquium cum eis habuit. Deinde magnis eos honorans muneribus, ad propria redire concessit, prebens eis necessaria, quousque pervenirent ad propria. (c. 10:) Capitulum V. Eodem anno predictus princeps omnia precepta, quę temporibus patrum suorum gesta fuerant in ęcclesiis Dei, renovari iussit et manu propria ea cum conscriptione roboravit. (c. 11:) Interea legati Beneuentorum venerunt, omnem terram Beneuentanam suę potestati tradiderunt et multa milia aureorum per annos singulos daturos promiserunt.