Latin
Book 1, lines 1.1.94-1.1.101
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.94-101
Not analysed yet
CTh. 1. 4. 2
Idem a. ad maximum praefectum praetorio. universa, quae scriptura pauli continentur, recepta auctoritate firmanda sunt et omni veneratione celebranda. ideoque sententiarum libros plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos in iudiciis prolatos valere minime dubitatur. dat. v k. oct. treviris constantio et maximo conss. (327 [?] sept. 27).
CTh. 1. 4. 3 [=brev. 1. 4. 1]
Impp. theodos. et valentin. aa. ad senatum urbis romae. post alia: papiniani, pauli, gaii, ulpiani atque modestini scripta universa firmamus ita, ut gaium quae paulum, ulpianum et cunctos comitetur auctoritas, lectionesque ex omni eius opere recitentur. eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut scaevolae, sabini, iuliani atque marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri, propter antiquitatis incertum, codicum collatione firmentur. ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir papinianus emineat, qui, ut singulos vincit, ita cedit duobus. notas etiam pauli atque ulpiani in papiniani corpus factas, sicut dudum statutum est, praecipimus infirmari. ubi autem pares eorum sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas, quod sequi debeat, eligat moderatio iudicantis. pauli quoque sententias semper valere praecipimus etc. dat. viii. id. nov. ravenna, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. haec lex ostendit, quorum iuris conditorum sententiae valeant; hoc est, papiniani, pauli, gaii, ulpiani, modestini, scaevolae, sabini, iuliani atque marcelli: quorum si fuerint prolatae diversae sententiae, ubi maior numerus unum senserit, vincat. quod si forsitan aequalis numerus in utraque parte sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua papinianus cum aequali numero senserit: quia ut singulos papinianus vincit, ita et cedit duobus. scaevola, sabinus, iulianus atque marcellus in suis corporibus non inveniuntur, sed in praefatorum opere tenentur inserti. gregorianum vero et hermogenianum ideo lex ista praeteriit, quia suis auctoritatibus confirmantur ex lege priore, sub titulo de constitutionibus principum et edictis. sed ex his omnibus iuris consultoribus, ex gregoriano, hermogeniano, gaio, papiniano et paulo, quae necessaria causis praesentium temporum videbantur, elegimus
CTh. 1. 5. 0. De officio praefectorum praetorio
CTh. 1. 5. 1
Imp. constantinus a. ad constantium praefectum praetorio. edicto omnes provinciales monemus, ut, si interpellantes proprios praesides contempti fuerint, gravitatem tuam interpellent, ut, si id culpa vel neglegentia praesidum admissum esse constiterit, ilico ad scientiam nostram referat gravitas tua, quo possint congrue coerceri. dat. iiii k. sept. antiochiae paulino et iuliano conss. (325 aug. 29).