Latin
Book 1, lines 1.1.204-1.1.211
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.204-211
Not analysed yet
CTh. 1. 12. 3
Idem a. aeliano proconsuli africae. legati non solum civiles, sed et criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur: ab omnibus enim iudicibus hoc observari oportet, ut supputato tempore competenti, quo necessaria causae criminalis instructio poterit adhiberi, maturam vel nocens poenam vel absolutionem innocens consequatur. dat. k. oct. constantino a. et constantio consul. (. . . . [313?] oct. 1).
CTh. 1. 12. 4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. flacciano proconsuli africae. officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec plebeia stirpe progenitum volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. veteranorum filios militare permittimus, ut, licet diversa condicione, paternam tamen teneant sub cingulo viliore fortunam. dat. non. octob. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio consul. (393 oct. 7).
CTh. 1. 12. 5
Impp. arcadius et honorius aa. simplicio proconsuli asiae. officium hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urgebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. cuius allegationes humanae proclivius pium principem commoverunt. dat. viii k. april. constantinopoli arcadio a. iiii et honorio a. consul. (396 mart. 25).
CTh. 1. 12. 6
Idem aa. victorio proconsuli africae et dominatori vicario africae. apparitioni tuae et legatorum quadringentos de his dumtaxat, quos rei publicae membra non querentur sibi esse detractos, censuimus deputandos, ita ut, si modum hunc quisquam vitio temeritatis excesserit, quinis libris auri per singulos neglegentia iudicum, denis autem officium sine dilatione multetur. quisquis igitur vel ex curiis vel ex ceteris corporibus in officio repertus fuerit, origini suae reddatur. quod si praeter statutum numerum aliqui fuerint, quos ab omni nexu liberos vel curiae vel collegia forte non vindicent, arbitrii tui officiique publicas necessitates instruant, ita ut idem circa statutum numerum officii tui permaneat annonarum numerus, qui hucusque servatus est. dat. xii k. iun. mediolano, honorio a. iiii et eutychiano consul. (398 mai. 21).