Latin
Book 10, lines 10.1.211-10.1.218
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.211-218
Not analysed yet
CTh. 10. 10. 29. 4
Quinquaginta sane libris auri multandum se palatinum discat officium, nisi legis huius salubre decretum perpetua exsecutione servaverit. dat. viii id. iul. ravennae eustathio et agricola conss. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 30pr.
Idem aa. et constantius a. palladio praefecto praetorio. post alia: caduca mortuorum bona tunc ad competitores iubemus ex nostra largitate transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. eorum vero patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, competi nequaquam debere censemus, nisi quos publica accusatione constiterit fuisse convictos, dummodo impetrationis huiusce rescriptum non prius liceat allegari, quam delator palatino fuerit adsignatus officio nulli penitus satisdationi credendus. in quem, si concessa titubaverint, calumniae poena referatur, quamvis hoc ipsum, quod voluit esse delator, poenae iam sit ex iure mancipium. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 30. 1
Ubi tamen impetratae competitionis auctoritas possessorem convenerit, sicut iam generali lege decretum est per hunc unum annum conveniendi ad illustre iudicium intemeratis facultatibus praestamus indutias, ut cognitione suscepta substantiam sui iuris alleget. qui si per anni metas dissimulatis his suo vitio, non fortunae casibus aut adversantis fraude, defuerit, in se videbitur tulisse sententiam. et cetera. dat. viii id. iul. ravennae eustathio et agricola conss. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 31
Idem aaa. proculo comiti rerum privatarum. edictali lege sancimus, ut, sicut possessori unius anni spatia praestita sunt, intra quae propriis allegationibus adfuturus adsit examini, ita is, qui caduca vel vacantia bona vel quocumque nomine tamquam fisco nostro quaesita crediderit postulanda, simili sorte teneatur. quod nisi intra anni metas ex die auctoritatis intra provinciam publicatae petitionis suae demonstraverit aequitatem, careat impetratis ac possessori ad propria revertendi facultas libera tribuatur, cui desistente competitore consuli volumus etiam de sumptibus et litis expensis. proposita in foro traiani viii kal. septemb. honorio xiii et theodosio x aa. conss. (422 aug. 25).