Latin
Book 10, lines 10.1.219-10.1.226
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.219-226
Not analysed yet
CTh. 10. 10. 32pr.
Imp. theodosius a. et valentinianus caes. valerio comiti rerum privatarum. petitores bonorum partiri cum aerario nostro praecipimus. ac si quis exceptis iuris templorum possessionibus vel patrimonialibus qualitercumque aliquid ad nostrum aerarium pertinens nostrae nutu clementiae meruerit, postquam efficax quod impetraverat postulatum rei ipsius eventu constiterit, ex aequa cum aerario dividere parte non dubitet; videlicet impensis omnibus litis et sumptibus imputatis ac petitori dein summa integra tribuendis, ut, quod pure ad quaestus eius compendiumque devenerit, in eius procul dubio societatem admittat aerarium, nullo ex his, quae de temporibus possidentis vel aliis veteri observatione et competitionum auctoritate sunt tradita, deminuto, sed in sua omnibus stabilitate durantibus, ut in delatores quae est nihilo minus poena et, si fieri potest, acerbior exeratur. (425 mai. 13).
CTh. 10. 10. 32. 1
Quin et iudex, sive vir illustris comes rei privatae is fuerit seu provinciae moderator, integritatis procul dubio erit vehemens observator, quamdiu privato iurgio aequis conflictibus decertatur. (425 mai. 13).
CTh. 10. 10. 32. 2
Fisci etiam advocati praecipimus vocem in suo manere silentio, nec partem aerario vindicantis admitti, priusquam iure cognitionali sententia, quam quidem praesente fisci patrono proferri ac tractari praecipimus, petitor certissimam victoriam fuerit consecutus: etiam si lis ex transactione aut qualibet alia ratione fuerit sopita, modis omnibus suam a petitore vindicaturo aerario portionem, quamvis etiam beneficio quis speciali sibi de universitate praecaverit. alioquin titubet in petitore perceptio, si ius suum non constet aerario. dat. iii id. mai. constantinopoli theodosio a. xi et valentiniano caes. conss. (425 mai. 13).
CTh. 10. 10. 33
Impp. theodosius et valentinianus aa. ad senatum. nusquam calumnia perstrepet; nullus innocentium fortunarum delator occurret; stabit legitima servitutis libertatisque discretio iura dominorum servorum non impune rebellium restitutione sancimus; patricii fori solidantes privilegia inviolabilem manere decrevimus trabeatam quietem; competitorum non tantum vitia comprimimus, sed ipsum etiam nomen abolemus. et cetera. dat. vi kal. ian. romae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 27 [ian. 3]).