Latin
Book 11, lines 11.1.133-11.1.145
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.133-145
Not analysed yet
CTh. 11. 3. 2
Idem a. acacio comiti macedoniae. mancipia adscripta censibus intra provinciae terminos distrahantur et qui emptione dominium nancti fuerint, inspiciendum sibi esse cognoscant. id quod in possessione quoque servari rationis est: sublatis pactionibus eorundem onera ac pensitationes publicae ad eorum sollicitudinem spectent, ad quorum dominium possessiones eaedem migraverunt. dat. iii kal. mart. thessalonicae constantio et maximo conss. (327 febr. 27).
CTh. 11. 3. 3 [=brev. 11. 2. 1]
Imp. iulianus a. ad secundum pf. p. omnes pro his agris, quos possident, publicas pensitationes agnoscant; nec pactionibus contrariis adiuventur, si venditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita voluerit retinere, et si necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur. dat. xiv. kal. mart. antiochiae, iuliano a. iv. et sallustio coss.
interpretatio. fundum nullus audeat comparare, sed omnes pro his agris, qui ad eos quoquo modo pervenerint, publici canonis impleant functiones. nec de solutione tributi cuicumque* liberum sit pacisci, sed sive donetur ager sive vendatur, factus dominus integra rei tributa suscipiat
CTh. 11. 3. 4
Idem a. edictum. post alia: dominum, qui fructus capit, tributa exigi iustum est. dat. iii kal. mar. iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 febr. 27).
CTh. 11. 3. 5 [=brev. 11. 2. 2]
Imppp. theodos. ,arcad. et honor. aaa. tatiano pf. p. quisquis alienae rei quoquo modo dominium consequitur, statim pro ea parte, qua possessor fuerit effectus, censualibus paginis nomen suum postulet annotari, ac se spondeat soluturum; ablataque molestia de auctore, in succedentem capitatio transferatur. dat. xv. kal. oct. constantinopoli, tatiano et symmacho coss.
interpretatio. quicumque* cuiuslibet rei dominium quolibet ordine acquisierit, continuo pro ea parte, qua possessor effectus est, publicis libris nomen suum petat adscribi, ac se promittat tributum agri, cuius possessor est, soluturum, ut remota de auctore, id est de priore domino inquietudine, in praesentem dominum solutio transferatur
CTh. 11. 4. 0. Ne collatio per logografos celebretur
CTh. 11. 4. 1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad modestum praefectum praetorio. si quis collator iugationem suam logografo conmiserit, eam fisco noverit vindicandam. quidquid etiam vel in pretiis vel in speciebus aut aurum ordinem delegationis oblitus praetermissis susceptoribus aut horreis ad logografos detulerit, omne hoc amissurum se esse cognoscat et exactionem a se debito ordine deposcendam. officiales autem, qui ex huiusmodi commerciis aliquid fuerint accepisse detecti, quae avaritia praecipitante captarant exerta dupli animadversione redhibebunt, ipsis dumtaxat logografis in pristinae condicionis discrimine permansuris, si quidem his pro omnibus poenis sufficiat adsiduo tormentorum periculo subiacere. dat. prid. non. april. seleucia modesto et arintheo conss. (372 apr. 4).