Latin
Book 3, lines 3.1.47-3.1.60
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.47-60
Not analysed yet
interpretatio. quum inter duas quascumque* personas de pretio cuiuscumque* rei convenerit, quamvis vilius, quam valebat, res fuerit comparata, nullatenus revocetur
CTh. 3. 1. 8 [=brev. 3. 1. 8]
Iidem aaa. messalae pf. p. post alia: hi, qui imposita fuga munera civitatis provinciarumque destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intelligant, sibi nihil haec profutura esse commenta, et pretio emptorem* mulctandum esse, quod dederit etc. dat. xii. kal. sept. theodoro v. c. cos.
interpretatio. quicumque* debita curiae servitia aut patriae suae fugientes, res suas occulte vendere voluerint, sciant non posse valere, quod fecerint, et se ipsos ad debita servitia revocandos, et illos, qui emerint, pretium perdituros
CTh. 3. 1. 9 [=brev. 3. 1. 9]
Impp. honor. et theodos. aa. ad populum. venditiones, donationes, transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. dat. xiii. kal. mart. constantinopoli, honorio x. et theodos. vi. aa. coss.
interpretatio. sciant omnes, quaecumque* a potentioribus personis oppressi aut donaverint aut vendiderint, posse revocari
CTh. 3. 1. 10
Honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. in administratione et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi honorii ad palladium praefectum praetorio missa in theodosianum redacta corpus hanc copiam talibus legatur dedisse personis. (. . . . . . .) .
CTh. 3. 2. 0. De commissoria rescindenda.
CTh. 3. 2. 1 [=brev. 3. 2. 1]
Imp. constantinus a. ad populum. quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim, re amissa, iubemus recipere, quod dederunt. dat. prid. kal. febr. serdica, constantino a. vi. et constantino caes. coss.
interpretatio. commissoriae cautiones dicuntur, in quibus debitor creditori suo rem, ipsi oppignoratam ad tempus, vendere per necessitatem conscripta cautione promittit: quod factum lex ista revocat et fieri penitus prohibet: ita ut, si quis creditor rem debitoris sub tali occasione visus fuerit comparare, non sibi de instrumentis blandiatur, sed quum primum voluerit ille, qui oppressus debito vendidit, pecuniam reddat et possessionem suam recipiat
CTh. 3. 3. 0. De patribus, qui filios distraxerunt.