Latin
Book 6, lines 6.1.435-6.1.446
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.435-446
Not analysed yet
CTh. 6. 28. 4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad pinianum praefectum. nulla exsecutio sine adnotatione principis usurpatione officii concedatur, hoc adiecto, ut, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita, adscriptio tamen principis executionem fieri oportere demandet. quae definitio si fuerit praeterita, decem libras auri fisco nostro ab officio sinceritatis tuae statim iubemus inferri. qua admonitione etiam causarum patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant neve sub unius persona susceptis fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent. dat. vi id. sept. mediolano valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 sept. 8).
CTh. 6. 28. 5
Impp. arcadius et honorius aa. theodoto praefecto urbi. omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consuerunt, censualium sollicitudine celebrari nec aliquid praeiudicii ex subreptivo rescripto supplicibus inferri. dat. xii kal. iun. constantinopoli olybrio et probino consulibus. (395 mai. 21).
CTh. 6. 28. 6
Idem aa. ad anatolium praefectum illyrici. crebrae a nobis legis missae sunt, ut sine notione principum, qui de agentum in rebus numero ad gubernanda officia diriguntur, nulla urgentium rerum praeceptio, quae de iudicio prolata fuerit, impleatur, siquidem deceat diuturno fatigatos obsequio hac saltem consolatione fulciri, ut adiuti commodis de principatu discedant. dat. prid. id. nov. theodoro v. c. cons. (399 nov. 12).
CTh. 6. 28. 7
Impp. honorius et theodosius aa. palladio proconsuli africae. proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentes in rebus praecipimus decorari. dat. vii kal. oct. ravenna varane v. c. cons. (410 sept. 25).
CTh. 6. 28. 8pr.
Impp. theodosius et valentinianus aa. valerio magistro officiorum. ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti. (435 ian. 29).
CTh. 6. 28. 8. 1
Et si qui agens in rebus post xxv annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae prosilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii, qui ad principatus actum progressi sunt, potiuntur. (435 ian. 29).