Latin
Book 6, lines 6.1.447-6.1.455
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.447-455
Not analysed yet
CTh. 6. 28. 8. 2
Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus, nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint versati, vicenarum librarum auri condemnatione proposita. dat. iiii kal. feb. constantinopoli theodosio a. xv et qui fuerit nuntiatus. eodem exemplo isidoro praefecto praetorio, regino praefecto praetorio illyrici, leontio praefecto urbi, theodoto comiti aegypti, abthartio comiti orientis, cleopatro praefecto augustali, hesychio proconsuli achaiae, eustathio vicario asiae, nectario vicario ponticae. (435 ian. 29).
CTh. 6. 29. 0. De curiosis
CTh. 6. 29. 1
Imp. constantius a. ad lollianum praefectum praetorio. ii, quos curagendarios sive curiosos provincialium consuetudo appellat, proprio arbitrio quos esse reos putaverint, feralibus carcerum tenebris mancipare non dubitant. memorati igitur curiosi et stationarii vel quicumque funguntur hoc munere crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. cesset ergo prava consuetudo, per quam carcari aliquos inmittebant. dat. xi kal. aug. mediolano, acc. xii kal. sept. arbitione et lolliano conss. (355 iul. 22).
CTh. 6. 29. 2pr.
Idem a. et iulianus caes. ad taurum. agentes in rebus in curis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae. sed accedunt ex officio mirandae prudentiae tuae, qui parem sibi licentiam vindicent; contigit etiam, ut vicarii quoque mittant ex officiis suis huiusmodi negotiis operam praebituros. adimatur ergo haec licentia facinoribus et officiis universis curarum publici cursus copia denegetur, nam solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere. (357 apr. 17).
CTh. 6. 29. 2. 1
Nec vero multos esse per singulas provincias iussimus, quippe sufficit duos tantummodo curas gerere et cursum publicum gubernare, ut, licet in canalibus publicis haec necessitas explicetur, numerus tamen amplior esse non debeat. (357 apr. 17).