Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 79
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi eiuscemodi permultos è Nova Hispania allatos, perforatos superiori parte, ita ut commodè collo appendi possent; sed an hac virtute polleant, non dixerim; vulgo creditur. Praeter autem illos in quibus zonae illae lacteae cernuntur, sunt &alii eiusdem generis, in quibus fumosa quaedam, interdum &atra nubecula cernitur; alii in quibus veluti putredo quaedam flava qualis in corrupto caseo deprehenditur, &similia: reliquum autem corpus est aut album aut lacteum aut pallide fuscum. Incolae autem Novae Hispaniae videntur virtutes aliquas occultas in illis agnoscere, quia &formant illas &aptas faciunt ut aut collo appendi possint aut brachiis alligari. CAP. XXII. De Achate, Iaspide, Heliotropio. Auca de hisce gemmis dicenda habeo, siquidem satis notae sunt, &Boetius diligentissime perscripsit, quaecunque ad differentiam inter se &singularum naturam atque usum pertinent. Distat Achates ab Onyche, quod haec zonas versicolores habeat, Achates vero lineas, maculas &variarum rerum imagines, tanta interdum varietate &inter se mixtura ut oculos mirabiliter pascat. Iaspis autem eandem plane varietatem admittens, in hoc tamen differt ab Achate, quod neque ita sit dura, neque tam exactè perpoliri possit; sed semper aliquid pulverulenti &scabri in se habere videatur. Theophrastus: καλὸς δὲ λίθος καὶ ὁ Ἀχάτης, ὁ ἀπὸ τοῦ Ἀχάτου ποταμοῦ τοῦ ἐν Σκελίᾳ. καὶ πολεῖται τίμιος. ἐν Λαμψάκῳ δέ ποτʼ ἐν τοῖς χρυσίοις ἐυρέθη θαυμαστὴ λίθος, ἐξ ἧς ἀνενεχθείσης πρὸς σφύραν, σφραγίδιον γλυφερὸν ἀνεπέμφθη Βασιλεῖ, διὰ τὸ περιττόν. Qui locus cum sit corruptus, (quid enim sibi vult quae cum ad malleum relata esset?) ita corrigendus πρὸς Τύραν, urbem Moesiae inferioris ad Euxinum. Fortun. Licetus in Lithosphoro cap. LIV. In Etruria prope Bargam oppidum, effodiuntur passim Dendrachates lapides, insigniti arborum, plantarum, nemorumque pulcherrimis Iconibus.