Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 80
Unproofread scanNot analysed yet
Iaspis autem laudatissima viridis, quam India mittit. Sunt &in quibus praeter varios colores, Crystallinae partes intercurrant, quae omnium difficillime exactè poliri possunt. Heliotropium hoc tantum differt ab Achate &Iaspide, quod in viridi obscuro corpore notas vel puncta sanguinea habeat: perperam autem à quibusdam vocatur laspis Orientalis, nam Iaspis illa Orientalis laudata magis viret, &nihil sanguinei in se admittit. Quod autem a Plinius dicit; Totus Oriens pro amuletis traditur gestare eam, quae ex iis (laspidum generibus) Smaragdo similis est; &transversa linea alba media praecingitur &Grammatias vocatur: quae pluribus Polygrammos. Id Boetius non satis rectè cap. 102 ita retulit. Iaspis grammatias aut polygrammos appellata, quaeque virens Smaragdo persimilis est, ac purpureum quid in se continere videtur, albaque cingitur linea, ad venena quaevis, ut &aliae omnes, pro amuleto gestatur. Male enim omissum transversa linea. videri enim poterat albo circulo cingi, cum tantum linea distinguatur. Quidam enim Graeci γραμμὴν vocant, alii διαφυσιν, lineam vel ductum rectum. Nihil autem Plinius de purpureo. Addit porro Boetius; Grammatias si albas duas lineas decussatas, ut crucis figuram, habeat, &subpraedicatur ferentem contra aquae iniurias mersionis periculum tueri. Id magicam vanitatem sapit. Sed tales nunquam vidi. Cruciferae autem laspides quae in Misnia reperiuntur, ad hunc modum se habent, ut hîc expressimus. Crux decussata est coloris caerulei saturi, reliquum corpus cinerei. Sed puto magis referendum ad cruciferum lapidem quem Boetius describit lib. 2 cap. 245. Achatae vel Iaspidis vel potius Onychis haud dubio species est Aegyptilla; de qua Plinius lib. 37. c. 10. Aegyptillam Iacchus intelligit, per album Sarda, nigraque vena transeunte, vulgus autem in nigra radice caeruleam facit.