Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 81
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. De Lapide Nephritico. Apis qui hodie Nephriticus audit, à praestantisEsima virtute qua pollet arenulas è renibus dejiciendi, ab Indigenis Novae Hispaniae appellatur Iztliayotli quet zaliztli, quia speciem arbitrantur Smaragdi obscurioris, ut scribit Fr. Ximenes: Hispani vocant Piedra de los Rinones: Itali Osiadam à Sciatica, quod gestatus illam curare dicatur, Galli une Siadre, corrupto Italico vocabulo ut scribit Boetius: In quo fallitur; nam in eadem Nova Hispania reperitur alius lapis, quem Hispani vocant Piedra de hyada; ex quo Itali fecere Osiada, &Galli suum Siadre. Ita ut à Boetio duo diversi lapides confundantur. Nam Fr. Ximenes postquam Nephriticum descripsisset; de altero agens cap. sequenti, ita loquitur. Est &alia species laspidis viridis, licet multum diversa à praecedente, quam Indigenae vocant Tlilayotic, &differt in pondere, colore, figuris, &qualitatibus, &c. de qua statim dicam. Germani vocant Nephriticum Kaleszvvyn, Belgae een Kalfsbee; depravato nomine à Callais, ut quidam temere credunt: nihil enim commune habent.