Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 91
Unproofread scanNot analysed yet
&postea; Cyanus etiam altera mas, altera foemina; nigrior autem mas. Caeterum Lazuli lapis, ut hodie audit, notissimus est, &satis diligenter à Boetio descriptus aliquot capitibus. Plinii igitur locum obiter emendabimus. Reddetur, inquit, &per se Cyanos, accommodato paulo ante Iaspidis nomine, colore caeruleo. (Omnino legendum autumo, damnato paulo ante laspidis nomine. nam capite antecedenti caeruleum colorem in Iaspide damnaverat; non minus multae species, inquiens, reliquae, sed omnes in vitio caeruleae, &c. iis quae hodie leguntur nullus commodus sensus exsculpi potest. )Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. (haec ut ante dixi perperam è Theophrasto expressa.) Adulteratur maxime tinctura, idque in gloria regi Aegypti (ut corrigit Cl. Salmasius) asscribitur, qui primus eam tinxit: dividitur &haec in mares foeminasque. (Haec iam gemmae quam lapidem Lazuli vocant conveniunt, ut &sequentia.) Inest ei aliquando &aureus pulvis, non qualis in Sapphirinis. Sapphirus enim &aureis punctis collucet. Caeruleae &Sapphiri, raroque cum purpura. Optimae apud Medos, nusquam tamen pellucidae. Vide quae Cl. Salmasius annotavit ad Solinum pag. Addamus hîc è Zacuthi observat. LXXXIII lib. 1. Historia, inquit, apud Hispanos trita, sed propter exteros non reticenda. Inter auxilia celeberrima quae ad dolosa ulcera &depascentia, praesertimque Gallica coërcenda, eorum putrilaginem absumendam, utilia sunt, hoc praesidium obtinet principatum. nam sua caustica vi, eorum malitiam &virulentiam infraenat, de cuius utilitate eximia nec aromatum diligentissimi scriptores, nec Garzias ab Horto, Christophorus à Costa, Monardus, imo nec Clusius ipse, in investigandis Indiarum arcanis laboriosissimi, nec alii fecere commemorationem ullam. Cuius historiam referre non gravabor.