Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 92
Unproofread scanNot analysed yet
In novo Orbe, in provincia dicta Potosi, in civitate vocata Lipis, in asperis montibus oritur lapis, cui ab Incolis civitatis iuxta quam nascitur, est inditum nomen, quare vocatur Lapis Lipis. Hic intus colorem habet caeruleum Sapphirinum cum transparentia quadam. Durissimus est, sed in minuta finditur fragmenta. Gustu ita acris &mordax, ut si tantillum iuxta linguam apponas, excitato ardore illam exulceret. Affertur à multis mercimonii causa, venditur in taleolas redactus, ita ut si eum è longinquo videris, parum distare à merce illa, à Lusitanis vocata Anil &Belgis Indigo dicta, arbitreris: nisi quod Lipis clarum &transparentem sortitur colorem, merx vero illa aliquantulum obscurum. Demum hic lapis caetera sui generis medicamenta longe antecellit, si grana eius quatuor in tenuissimum pulverem redacta in unciis duabus aquae rosarum aut plantaginis per horam maceres, &aqua hac quae caerulea statim sit, ulcera mundifices: aquae enim vi &mixtura, caustica &ignea eius vis lenitur &mitescit. Haec ille. Observandum autem quod &à Plinius scribat; de caeruleo optimo. Vis eius in medicina, ut purget ulcera: Itaque &emplastris adjicitur: item causticis. Porro frustula aliquot huius lapidis, dono accepta à Lusitano, attentius contemplatus, observavi colorem in illo dilutè caeruleum, ut scribit Zacutus, sed intermicant micae quasi argenteae, ut suspicer metallici aliquid illo contineri; quinetiam pauxillum viridis nonnullis partibus admixtum est: neque male convenit cum lapide Armenio. Caeterum non video cur Zacutus transparentem habere colorem dixerit, nam omnino coecus est lapis.