Latin
CAP. XXVII
Theophrastus, De lapidibus 93
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. De lapide Novacularum è Fr. Ximene. R. Ximenes lib. 10 parte 11 cap. XIII describit nobis quendam lapidem N. Hispaniae hoc modo. Cultellos aut novaculas, inquit, pugiones &alia mille generum instrumenta similia, quibus Indi antiquitus utebantur, tam ad usum belli quam scindendum alias res, antequam ferri usum nossent, solebant facere è lapide quem suo idiomate vocant Iztii: qui tres solet habere diversos colores, nimirum caeruleum, album &nigrum; licet omnes transparentes; &si auro aut argento includantur maximi fiunt, &sunt admodum pellucidae, quin etiam in eis videntur rerum imagines haud secus quam in speculo optimo. Lapides hi è suis lapidicinis extracti, quarum magna est copia circa metropolin Mexico, finduntur in modicas partes sponte angulatas, &poliuntur aliis lapidibus magis duris &asperis: &cum certo instrumento quod haud dissimile est thecae Scloppeti, tenendo lapidem inter duos pollices pedum &cruribus inclinatis, artifices industria &impetu admirabili eruunt ab utroque latere, laminas crassas cum umbone in medio, &duabus aciebus aequalibus, paulo crassioribus quam sunt nostri cultelli, &latis digitum transversum aut paulo plus: quae tam acutae sunt &penetrantes acies, ut in mundo nihil acutius fingi possit; verum sunt fragiles, &facile dissiliunt in minutas partes, aut hebetantur.