Latin
CAP. XXVII
Theophrastus, De lapidibus 94
Unproofread scanNot analysed yet
Istis cultris sive novaculis ligno inditis, ad modum nostrorum gladiorum, &firmatis illo genere gummi quod vocant tzinacan cuitlatet, formant gladiolos tam terribiles ut uno ictu hominem findant in duas partes, (modo sit primus ictus, nam cęteri sunt vani) tam acuta est acies illorum armorum, &tanta fragilitas. Ruptis gladiolis istis, eximunt novaculas, denuoque illas acuunt, &eis sagittas suas asperant, quibus laedunt atque occidunt hostes suos; sueti enim sunt praeliari eminus arcu &sagittis. Pulvis huius lapidis mixtus cum Crystalli pulvere mundat admirabiliter oculos &nubeculas discutit &alias maculas, &clarificat visum. Addit deinde alium lapidem, quem vocant Tolteca iztli, punctis nigris &rubris variegatum, cuius pulvis cum pulvere Crystalli mixtus eadem praestat.