Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVIII. De Fluoribus. NOn abs re fuerit hîc addere quae Christophorus Encelius breviter scribit de fluoribus lib. 111 cap. 1. Fluores, à Germanis flusse, lapides ex fodinis similes sunt gemmis ipsis, sed minus duri. Metallici vocant fluores, siquidem ignis calore ut glacies sole, liquescunt &fluunt: suntque fluores quasi contrarii metallis istis mediis seu remotis, quae in spiritus &aërem solvuntur. Theophrastus ipsos si novisset, &c. συῤῥοὰς vocasset, quod fluxu in terra fierent. Sed credo ignotos fuisse omnino veteribus. Fallitur; nam Theophrastus satis diserte illorum meminit. Κατά δὴ τὴν πύρωσιν τήκονται καὶ ῥέουσιν, ὥσπερ οἱ μεταλλευτοί. ῥει γὰρ ἅμα τῷ ἀργύρῳ καὶ τῷ χαλκῷ καὶ σιδήρῳ καὶ ἡ λίθος ἡ ἐκ τούτων. Id est. Ad ignem igitur admoti nonnulli liquantur &fluunt; quales ii, qui in metallis reperiuntur. Nam unà cum argento, aere ac ferro, fluit &lapis qui ex iis est. Ubi manifeste vides, fluores ipsi haud ignotos fuisse. Pergit deinceps Encelius: Verum ut fluorum species agnoscas melius, propter studiosos more consueto subjiciemus.