Latin · ~9 min
1.73 to 1.78
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.73-78
Not analysed yet
6. Q. quam mangum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et cæ teris ministrare. O, quam mundæ debent esse manus illæ ,quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Ex ore Sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum qui tam sæ pe Christi accipit Sacramentum. 7. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus puræ et in cæ lum elevatæ ,quæ Creatorem cæ li, et terræ solent contractare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester . 8. Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius de cætero deservire valeamus. Cap. 12. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo præparare. 1. Ego sum puritatis amator, et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quæro, et ibi est locus requietionis meæ. Para mihi cœ naculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, veniam apud te, et apud te manebo; expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum sæculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animæ tuæ. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum præparat locum, quia in hoc cognioscitur affectus suscipientis dilectum. 2. Scito tamen te non posse satisfacere huic præparationi, ex merito tuæ actionis, etiamsi per integrum annum ita te præparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil aliud habeat ad retribuendem beneficiis ejus, nisi se humiliando, et gratias sibi agendo. Fac ergo quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetundine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu, accipe Corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, Ego jussi fieri, Ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me.