Latin · ~8 min
1.79 to 1.82
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.79-82
Not analysed yet
3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed qui tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa, nec desistas donec merearis micam, aut guttam gratiæ salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo, nec tu me sanctificare venis, sed ego sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias a Deo et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper præpara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te Dilectum tuum. 4. Oportet autem ut non solum te præpares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota præparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est præparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio; mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes, ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas. Cap. 13. Quod toto corde anima devota Christi unionem in Sacramento affectare debet. 1. Quis mihi det, Domine, ut inveniam te solum, ut aperiam tibi totum cor meum, ut fruar te sicut desiderat anima. Et jam nemo me despiciat, nec ulla creatura me moveat vel respiciat; sed tu solus mihi loquaris, et ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum, loqui et amicus cum amico convivari? Hoc oro, hoc desidero, ut tibi totus uniar, et cor meum ab omnibus creatis rebus abstraham; magisque per sacram Communionem, ac frequentem celebrationem cælestia et æterna sapere discam. At, Domine Deus, quando ero tecum totus unitus et absorptus, meique totaliter oblitus? Tu in me et ego in te et sic nos in unum pariter manere concede.