Latin · ~9 min
1.83 to 1.86
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.83-86
Not analysed yet
2. Vere, vere tu es dilectus meus, electus ex millibus ,in quo complacuit animæ meæ habitare omnibus diebus vitæ suæ. Vere tu es pacificus meus, in quo pax summa et requies vera, extra quem labor et dolor et infinita miseria. Vere tu es Deus absconditus ,et consilium tuum non est cum impiis, sed cum humilibus et simplicibus sermo tuus. O, quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de cælo descendente illos reficere dignaris. Vere non est alia natio tam grandis, quæ habeat Deos appropinquante sibi, sicut tu, Deus noster, ades universis fidelibus tuis: quibus ob quotidianum solatium, et cor erigendum in cælum, te tribuis ad edendum et fruendum. 3. Quæ est enim alia gens tam inclyta, sicut plebs Christiana? Aut quæ creatura sub cælo tam dilecta ut anima devota, ad quam ingreditur Deus, ut pascat eam carne sua gloriosa? O, ineffabilis gratia. O, admirabilis dignatio. O, amor immensus, homini singulariter impensus. Sed quid retribuam Domino pro gratia ista? pro charitate tam eximia? Non est aliud quod gratius donare queam, quam ut cor meum Deo meo totaliter tribuam, et intime conjungam. Tunc exultabant omnia interiora mea, cum perfecte fuerit unita Deo anima mea. Tunc dicet mihi: Si tu vis esse mecum, ego volo esse tecum. Et ego respondebo illi: Dignare, Domine manere mecum, ego volo libenter esse tecum. Hoc est totum desiderium meum, ut cor meum tibi sit unitum. Cap. 14. De quorumdam devotorum ardenti desiderio ad Corpus Christi. 1. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ ,Domine, quam abscondisti timentibus te. Quando recordor devotorum aliquorum ad Sacramentum tuum, Domine, cum magna devotione, et affectu accendentium, tunc sæpius in memetipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacræ Communionis mensam tam tepide et frigide accedo, quod ita aridus sine devotione et affectione cordis maneo, et quod non sum totaliter accensus, coram te, Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectionatus, sicut multi devoti fuerunt, qui præ nimio desiderio Communionis et sensibili cordis amore a fletu non potuerunt se continere. Sed ore cordis et corporis pariter ad te, fontem vivum, medullitus inhiabant, suam esuriem non valentes aliter temperare nec satiare, nisi Corpus tuum cum omni jucunditate et spirituali aviditate accepissent.