Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 131
Unproofread scanNot analysed yet
Aethiopes ἄρου vel ἄρισι appellarunt, quod ex Geographia Christianae Medicaea MS eruo, ut ex verbis Auctoris ipsius elucescet: Καλοῦσι δὲ αὐτο οἱ Αιθιόπες τῇ ρδιαι διαλέκτωι ἄρου ἢ ἄρισι, δασύνοντες τὸ δεύτερον ἄλβα. καὶ οὕτω προστιθέντες τὸ ῥισι. ἶνα διὰ τοῦ μὲν ἄρου κ τὸ θηρίον. διὰ δὲ του ἄρισι ἄροτριαν. ἐκ τοῦ σχήματος τῇ περὶ τοὺς ῥώθωνας, ἀμα δὲ καὶ τοῦ δέρματος τὴν ἐπωνυμίαν αυτῳ τεθεικότες. Quae ita interpretor: Appellant verò illud Aethiopes propria Dialecto ἄρν aut ἄρισι, aspirantes secundum alpha, &ita apponentes το ῥισὶ seu naribus: ut per τὸ ἄρα quidem sit animal, per τὸ ἄρισι verò arans, ex schemate circa nasum simul &cute cognomen ipsi ponentes. Obscurior Anonymi Geographi mens explicatione omninò indiget. Nominum diversorum ratio ex duplici pendet principio Natura &Arte Rhinocerotis. Naturali decore cornu in naribus prominens gerit, à quo ἄριοι dictus, à naribus quibus elementum illud primum cum suspirio praetexuerunt Aethiopes.