Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 20
Unproofread scanNot analysed yet
de modo cauteria applicandi in totius capitis dolore, disertè id explicavit: Deinde cauteria ipsum (scilicet caput) super omne cornu capitis sui cauterio, donec pertranseat cutis. In qua nomenclatu ra persistens ad calcem addit: Oportet quod sit canterium, quo cauterizantur cornua capitis, &occiput ejus subtilius cauterio. Quae loca de prominenti cranij frontis tubere benigna Doctorum venia interpretor. In alijs partibus Exostosin nominat Galenus lib. de Tum. c. 5. quanquam haec ad morbum, illa ad naturam potius retulerim. Illas autem eminentias osseas seu ὀστώδεις ὑπεροχὰς Dionysiscos proprio vocabulo nuncupat Auctor Definitionum, Galeni putatus, monetque cornua quoque vocat ἀπὸ τῶν κένας φορούντων ζῶν κεκλιμένας Quod &insinuat Heliodorus in Opere Chirur gico MS, in Bibliotheca Medicaea Florentiae a me exscriptus. Ita enim ille in Capite ὡς ὕδους ἐπιφύσεως ὅταν δὲ δύο ἐπίρυσις γένονται σλησταζοῦ σαι τοῖς κρόταροις κέρατα ταῦτα τίνες ὀιώθασιν ὀνομάζειν ἄνιοι δὲ διουσιάκους τοὺς οὕτω πεπονθότας ἀνθρώπους προσηγῶρεισαν. In quam sententiam pauca notavit in margi ne Interpres aliàs à nobis explicanda.