Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si altera duntaxat parte obortus sit osseus hic tumor, singulo numero Dionysiscum appellari posse concedit Io. Phil. Ingrassias p. 372. At Dionysiaci nomen meruerunt, non ut arbitratur idem, &cum eo Viri non insimę classis, à Satyris, quorum speciem referant, sed à Baccho Dionysiaco, cui cornua tota Pa ganorum secta appinxit. Quid enim cum Satyris Dionysio? nihil sanè magis quam cum Actaeone, quibus cornua fuere communia. Hujus generis cornutos apud alios legisse non memini. Monoceros quidem dictus Crater apud Plinium l. 10. c. 43. ,eo quod deveheret in silvas corvos corniculis humerisque insidentes. Cornicula autem galeae sunt cornua, quae ad unitatis numerum reduxit orbis miraculum Claudius Salmasius ad Solinum. Idque iure meritissimo, quia ab unico illo galeę cornu Monoceros dictus, Crater, quod in galea Livius lib. 27. de Philippo Macedone confirmavit: In arborem illatus impetu equi alterum cornu galeae ad eminentem ramum perfregit. Vnde corniculo mereri apud Tranquillum de Orbilio Grammatico, &Cornicularius miles Valerio Maximo lib. 6. c. 1. de quo Turnebus l. 5. Adv. c. 10.