Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 226
Unproofread scanNot analysed yet
Credite vati, longius à vero absunt superbiora de Vnicornu promissa Agyrtarum &Medicorum qui noua potius &miranda quam utilia in usum deducere amant, quae partim retulit in Opusculo suo Pater, partim sibilo digna ab Androa Marino exploduntur. Quomodo enim ad vomendum perducerent, quum subtiliori principiorum mixtura facilius dissipetur uenenum, uel extinguatur porius, si quidem cum luce, ut alias credebamus, naturae commercium excerceat. Quomodo à spasmo? an illo qui ab euacuatione ortum trahit, an qui à repletione, an denique qui ab utroque? Hujus sanè ut contrarię causę, ita contraria erunt medicamenta, illa uerò nondum auctores determinarunt, Aδύνατον magis videtur ab omnibus morbis incolumem praestare posse: quippe benè Regibus illis, qui olim ex Vnicornibus potabant, fuisset actum, si ad hęc tempora fatum cum imperio extendissent, ut simili sententia apud Philostratum jocatur Avolloatus. Notandum tamen Vnicornu Asinino istas à ueteribus deferri virtutes, teste Aelia na, non Monoceroti vero, quae qvum confunderet Marinus, huic denegavit quod Onagro con sensus dederat.