Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 227
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde minus rationibus eius saveo per vim ad Monocerotem tractis, quam Onagro, de quo Philes perhibet ebrietati resistere, veneno, et sacro morbo. Per vomitum eo purgat modo, quo Emetica alia alexipharmaca, Anagyros, Proserpinaca, Castoreum, quae cum vomitione venenis sumptis resistere fidem fecit Plinius diligentissimus Naturae l. 27 cap. 4. &12. l. 32. c. 3. Spasmo ex repletione nervorum mederetur insita exsiccandi facultate, quem ad modum aer calidus siccusque, sudaria, &aquae thermales Quod si coniunctum cornibus frigus obstaret, in promptu ventriculi corporisque nativus calor momento temporis leve frigus temperaturus adest; tametsi ignotiori natura spasmo ex maligna qualitate vaporeque acri, ex Pelopis sententia apud Galenum l. 3. de Locis c. 7. &Saxoniam Part. 1. Prael. c. 15. excitato, rectius ad mentem veterum sub venisse dixerim. Vniversalem hanc Alexipharmaci virtutem non Onagro, sed Vnicornu suo, ut credit, vero nuper Gedam revocavit Eustachius Helvvel, cuius mihi indicium fecit Vir Illustris Daniel Blanckius, spectatissimus Patavinae Vniversitatis Prorector, successor noster. Quem alius sequitur Venetiis longo testimoniorum procincta stipatus, qui Podugrae, lui Venereae, Epilepsiae, Apoplexiae, Febri pestilentiali, venenis, Colicae, Dysenteriae, aliisque hoc solo cornu se oppositurum gloriatur. quo successu ipse viderit. Quae tamen ad Vnicornu, quod auro preciosius aestimat, veritatem conferunt nihil.