Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 111
Unproofread scanNot analysed yet
Homogeneae quantitates sunt quarum mensurae applicari possunt una ad alteram ita ut congruant. Itaque cum linea lineae applicari possit, &superficies superficiei; &solidum solido applicari concipi potest, erunt quantitates eorum Homogeneae. Item quia quantitas temporis per lineam mensurari potest, &linea lineae applicari potest erit quantitas temporis quantitati lineae Homogenea. B. An tempus &linea congruere inter se possunt? A. Non. Nec id dixi, sed mensuram lineae, &mensuram temporis quae ambae sunt lineae congruere posse. Etiam Motus &Ponderis quantitates ad lineas reduci possunt, &proinde eorum quantitates Homogeneae sunt. B. Quid ergo Homogeneum non est? Nam solidum &Linea ad numeros reduci possunt; est autem numerus numero Homogeneus. A. Numerus numero, si quae numerantur sunt Homogenea, Homogeneus est; alioqui Heterogeneus, ut duae lineae &duae superficies. Nis enim numeri ex Unis Homogeneis constent, ipsi Homogenei non sunt. Numerus enim omnium rerum est communis, et lineae sunt numerus linearum, quadrata numerus quadratorum; fractio numerus partium. Praeterea, angulus rectilineus cùm angulo rectilineo congruere potest, cum possint per arcum circuli ambo mensurari; arcus autem cum arcu ejusdem circuli congruere potest. Anguli autem contactus mensura cum Auguli rectilinei mensura congruere non potest, quia angulus rectilineus non mensuratur per lineam nisi circularem; &quidem quatenus circularem, mensura autem anguli contactus est linea recta quatenus recta. B. Quomodo id fieri potest? A. Circulum non modo circino describti posse nosti, sed etiam continua flexione rectae. Ut enim recta linea frangi potest in Polygonum quotvis laterum aequalium; ita flecti potest (id est, in omni parte frangi) in Polygonum laterum numero infinitorum. B. Scio. A. Prior generatio lineae circularis est generatio ab initio, nulla praeexistente linea recta; posterior est praeexistentis rectae mutatio in curvam circularem. B. Ita est. A. Sunt autem curvarum aliae magis, aliae minus curvae. Itaque &curvitati omni sua est certa quantitas. B. Est. A. Et curvitati circulari sua certa quantitas. B. Eriam. A. Si quaeratur autem duorum arcuum aequalium in diversis circulis, uter sit magis curvus, quomodo respondebitur? B. Nescio, nisi quod mihi quidem videatur minor circulus esse magis curvus.