Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 149
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo item Homini, equo, aliisque animalibus, quibus rete mirabile deest, opinari licet, aut lymphaeductus, aut ejusmodi vasa quaedam, qualia in capite vitulino prostant, &ab hac glandula humores certissimè exportant, subesse. Illorum vestigia non ità facilè detegere licebit, quia priusquam haec claustra perrumpantur, lymphae ductuum, si qui adfuerint, tractus evanescerent: nec enim vasa isthaec in omnibus, sicut in vitulo, per injectionem deprehendere possumus; quoniam ossis foramina, quibus, tanquam fili ductu, injectio ad vasa, alias delitescentia, pertingit, in plerisque desiderantur. Haud dubito quin longior dies, humorum è glandula pituitaria reductiones in cunctis animalibus satìs manifestas reddet: interim ex eo, quòd in aliquibus serositates illinc in massam sanguineam remandentur, suspicari licet, quòd eodem aut simili ritu etiam in quibusvis fiat, licèt commeatûs viae nondum satìs patescunt.