Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 150
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad alterum Cerebri emunctorium, quo nempe humores serosi è Cerebri ventriculis in processus mamillares deponi, indéque per foramina oßis cribriformis amandari, putantur: profectò circa hanc excretionis viam multò magìs ambigitur, quoniam in defunctis foramina isthaec, durae menyngis insertionibus &fibris nervosis, utrinque à processu mamillari dimissis, obducta &plenè infarcta, nequicquam humoris, utut limpidissimi, transmittunt: porrò nihil certius est. quàm quòd humores serosi, è glandulis &vasorum extremitatibus intra nares desinentium in ipsorum cavernas exprimuntur; ità ut praeterquam quòd vix possibile sit humores illuc à Cerebro descendere, non opus omnino videtur ejusmodi excretionis viam supponere. Veruntamen super his ut paulò altiùs ratiocinemur; si à partium apparatu &ab effectis arguere liceat, non est quin probabile existimem, humiditates quasdam etiam à Cerebro in narium cavitates depluere: supposito enim, quòd humor serosus non modò apertos canales, sed strictiores etiam nervorum poros &meatus trajiciat, atque fibras &membranas, tanquam filtri lacinias, perreptans, de loco in locum transferatur, (quod equidem facile erit demonstrare quid obstat, quo minùs ejusmodi latex per fibras ossis colatorii foraminibus impactas descendat? nam licèt in defunctis istae partes imperviae esse videntur, tamen durante animalis vitâ, corporum nervosorum meatus ac caeci ductus, à spiritu &calore dilatati, humorem copiosum, quo irrigantur, facillimè transmittunt. Os cribriforme, in diversis animalibus, pro multiplici odoratûs exigentia &discrimine, variè perforatur: per singula ejus foramina processus à dura matre, &fibrae nervosae multiplices, transeunt, &interiora narium oblinunt.