Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 151
Unproofread scanNot analysed yet
sicuti autem per corporum horum ductus, ab organo versùs sensorium protensos, sensibilium impressiones, sive species sensibiles, continuatâ spirituum animalium velut undulatione ascendunt; itâ per easdem vias, humiditates eorundem corporum irriguae, siquidem aliquando solito magìs superfluae sint, in nares distillare possunt: enimvero tales humores, utì à Cerebro perpetim amandari, ità quidem olfactûs organa copiosè perfundere debent, utì posthac planè ostendemus, cùm de nervis olfactoriis speciatim dicemus; interea talem excretionis viam, in nares dehiscentem, extare, observationes quaedam, circa aegrotantes à morbis cephalicis habitae, ulteriùs suadent. Novi aliquos Scotomiae &affectibus vertiginosis valdè obnoxios, quibus sub finem paroxysmi aquae lympidae ingens covelut cripia extillârit; cujusmodi evacuatione Non ita ticâ, paroxysmus terminari solebat, pridem Virgo, in hac urbe degens, cephaleâ immani diu affligebatur, atque inter medios cruciatus, multum seri flavi &tenuis quotidie naribus effluebat: novissimâ hyeme haec excretio aliquandiu substitit, &tunc demum aegrotans, &capite deteriùs habente, in convulsiones atroces cum stupore incidebat; atque intra triduum apoplectica interibat. Capite aperto, latex ejusmodi flavus Cerebri anfractus profundiores, ejusque cavitatem interiorem seu ventriculos, inundabat.