Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 258
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd verò objicitur ejusmodi humorem non adesse, quia talis è nervis discissis effluere non percipitur; quodque item Nervi ligati non, uti arteriae &venae, supra ligaturam intumescunt; referre licet quòd liquor in nervoso genere scatens valdè subtilis &spirituosus sit, quique à luctâ &corrugatione circa istas partes, quando asperiùs tractantur, habitâ, imperceptus facilè evaporare ac difflari poterit: tum praeterea observare est, in quorundam animalium catulis recèns natis, quibus succus iste adhuc viscosus, nec ità facilè difflabilis existit, eorum Nervos majores, si vinculis constringantur, supra ligaturam intumescere. Itaque cùm constet humorem quendam caecos του εγκεφάλου, appendicisque tum medullaris tum nervosi, ductus &meatus perreptare; proximè inquiramus oportet, undenam illuc iste adveniat, &quò tendat; cujusmodi demum indolis ac usûus fuerit. Circa haec primò ex superioribus constat, quòd praedictus latex spirituum animalium vehiculo inserviens, una cum ipsis è sanguine Cerebri ac Cerebelli oras exteriores irrigante perpetim instilletur, qui exinde Caudicem medullarem trajiciens, postea leni scaturigine per totam systematis nervosi compagem diffunditur; ità ut nervosi humoris primi fontes in Cerebro ac Cerebello existant.