Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome xliv
Unproofread scanNot analysed yet
Haec membrana exteriùs &supernè in quibusdam locis, praecipuè circa suturas, calvariae connectitur; at verò circa basin cum ossibus arctissimè cohaeret, ità ut facilè divelli nequeat: Interiùs (sive in concava ejus superficie) satìs laxa &soluta est, nisi quòd juxta sinus omnes per venarum insertiones, ac in calvariae basi per arterias &nervos, piae matri alligetur. Eadem haec membrana inter cerebri, ac praeterea ipsius &cerebelli interstitia, sese per unum latus altè insinuans, &ex altero emergens, duplicaturas quasdam relinquit, quibus, ejusdem membranae coalitu, superiùs occlusis, cavitates, quas vulgò sinus appellant, efformantur: nimirum istâ ferè ratione tres priores sinus constituuntur; quartus autem ejusdem membranae oblongus &teres, simulque cavus processus est, qui per Cerebri interstitia, juxta finem corporis callosi usque ad glandulam pinealem dimittitur. Sinuum majorum cavitates pluribus in locis velut cellulis quibusdam interstinguuntur; eo, ut videtur, fine, quò sanguis, ità per varios anfractus in sinibus istis transiens, à motu rapidiori inhibeatur. Porrò haec meninx ex utroque latere duas admittit arterias; quarum una conjugatio non procul ab arteriis carotidibus per foramina ossis cuneiformis, altera verò ex osse frontis emergit. quae quidem omnes per superficiem membranae exteriorem diffusae, eam irrigant; terminantur autem partim in Calvaria, praesertim juxta suturas, quò sanguinem convehunt, &partim in sinibus, ubi quod superfluum est deponunt.