Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 59
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dimensiones illarum horarum, non vulgari ratione (quae diei artificialis duodecimam portionem vni horae tribuit) exequuti sumus: hic enim modus, friuolis rationibus fundatur, parumque experientiae consonat: sed subtiliori quadam via &peculiari Methodo, hanc diuisionem aggressi, singulas etiam horas, eiusdem diei, inuicem collatas, reddidimus inaequales. Atque haec diuisio, &firmioribus rationibus, &maiori experientia fundatur, quàm prior, &vulgaris horarum inaequalium distributio: vt in tractatu nostro, De horis zodiaci inaequalibus, quas Planetarias vocant, abundem demonstrauimus: adiunctis insuper Tabulis, ex quibus singularum horarum quantitas, per omnes totius anni dies, facilè depromi, &negotium hoc numeris absolui possit. Post Planetas, figurae ipsius &horae Almuten existentes, ascripsi etiam, cum quibus fixis, (,tempore eius Zysigiae commoratur, &quorum Planetarum naturam illae referant: vnaque adiunxi defluxus &applicationes (:à quo videlicet Planeta recedat, &cui proximè accedat, siue corpore, siue quauis configuratione alia. Demum, &mansiones Lunares, etsi à quibusdam repudiatas, tamen non negligendas duxi: eo quòd omnes veteres Astrologi, mansiones Lunae, quas 28, ex diebus suae reuolutionis statuerunt, magni semper fecerunt. Sed initium harum mansionum, non à 20 V deduximus, vt communiter modernis Astrologis mos est: seb ab ipsa prima stella asterismi Arietis, à qua prima mansio nomen habet, quae ab aequinoctio verno hoc anno remouetur 27 P ξ, exordium coeterarum Mansionum instituimus.