Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 148
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim habet: Fecitque DEVS duo luminaria magna, majus ad diei, minus ad noctis moderationem, tum etiam Stellas, easque in liquido Caelo collocauit ad collustrandas Terras. Hîc saltem de magnitudine lucis, qua Sol &Luna prae caeteris Stellis Terras illuminant, loquitur Moses, non de quantitate corporum. Ideoque Lunam vocat luminare minus, quia non tantum Terram collustrat nocturno tempore, atque Sol diurno. Si enim de magnitudine corporis haec intellexisset, &saltem ad vulgi aspectum sese accommodasset, Lunam non minorem Sole appellasset; siquidem eius visibilis Diameter Sole certè vix minor cernitur, si non potiùs vtplurimùm nonnihil maior. Nemo verò Astronomorum negarit Lunam post Solem esse Luminare magnum ante alia Sidera, quodque multò plùs caeteris Terram noctu illuminet, tenebrasque pellat. Sic ipsi Astrologi Solem &Lunam appellant, hanc Luminare noctis, illum diei, quod cum Mose apprimè consentit. De caeteris Stellis nunc non disputo, an circum circa iuxta suos terminos plus claritatis effundant, quàm ipsa Luna, licet ob nimiam distantiam lux illa Terras non percellat. Nam &Moses eo loco de hoc saltem lumine agebat quod Terras contingit atque Animantium vsui inseruit. Sic etiam nimium Prophetis derogas, dum vis ipsos non plus intellexisse de rerum natura, quàm alios vulgares homines. Licet enim ex professo Physica non tractârint, id enim non erat muneris eorum, tamen multa suis oraculis è Physicis desumta immiscent, quae nemo etiam, quàm maximè naturali Philosophia imbutus ire poterit inficias, Neque ob id sequitur eos Astronomica &Physica, quae vel à primis Patriarchis ad eos promanârunt, ignorasse, quoniam parcius de his agunt. Non enim decuit Philosophica &Mundana Theologicis mysterijs, quae praecipuè tractabant, nimium immiscere. Stat itaque adhuc immota Autoritas sacrarum literarum, vt suo loco pleniùs videbimus. Nec Copernici positio ab hac se vlla tua opera vindicabit. Quòd autem meae Hypothesium inuentioni obijcis tractionem quandam violentam, &ordinis confusionem, retrogradationisque in quinque Planetis labem, nihil moramur. Non enim esse tractionem quandam inuoluntariam, sed naturalem &diuinitus insitam concomitantiam, obseruantiamque, qua quinque Planetae Solem, quocunque eat, semper in Meditullio suarum Reuolutionum respiciunt, consentaneum est. Et quanam quaeso corporali tenacique materia copulantur Magnes &Ferrum, ita vt vnum alterum appetat, etiam interposito alio corpore? Si hoc in terrestribus inanimatis fieri potest naturaliter absque violentia, quid in caelestibus, quae animata esse &scientiam diuinitus innatam mirabilem &praestantiorem quàm putatur habere, Platonici, sapientioresque Philosophantium non negarint? Perpende diligentiùs ea, quae in fine 16. capitis libro 2. Plinij ab eo adducuntur, de ratione stationum atque regressuum trium superiorum Planetarum, quae licet ambigua obscuraque vel prorsus absurda videantur, tamen non omnia sunt planè de nihilo.