Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 149
Unproofread scanNot analysed yet
Satisque hinc colligitur, vetustissimos Mathematicos, qui etiam Terram in medio Mundi quiescentem constituêre, Epicyclos prorsus ignorâsse, &alia quadam occultiore ratione istas Apparentias, quae inde saluantur, ad Solem retulisse, neque inconueniens duxisse, Planetas Soli ita obnoxios esse, licet nulla intercederet materialis colligatio. Sed ipse Textus te de pluribus admonebit. Nec vlla confusio in meis Hypothesibus committitur; Caelum enim est vnicum &sibi simile à Luna ad octauam Sphaeram, in quo liberè ascendunt &descendunt Planetae, prout Solem pulcherrima Harmonia in medio ambulantem circumeunt. Non enim credo te rursus distinctionem aliquam realem orbium Caelestium introducere velle, contra quam inter nos dudum conuenit. Retrogradatio Planetarum, quae respectu nostri &octauae Sphaerae cernitur, nullo eos vitio afficit, siquidem quò ad semetipsos, Solem semper eodem modo intueantur, cursui destinato vniformiter intenti. Sed haec &plura alia quae fortè ab aliquibus plausibiliter contra nostram motuum rationem inferri possunt, suo tempore, Deo conatibus nostris aspirante, sufficienter discutiam. Occasionem verò has Hypotheses construendi non desumsi ex inuersis Copernianis, etsi tu tale quidpiam vnquam cogitasti, mihi id, vt satis nosti, non mnotuit, neque simile quid vnquam ex Rhetico vel Reinholdo colligere licuit. Verùm cùm animaduertissem subtili &accurata Obseruatione, praesertim Anno 82. habita, Martem Acronychum Terris propiorem ficri ipso Sole, &ob id Ptolemaicas diu receptas Hypotheses constare non posse: Cometas insuper caelitus conspectos &in Solis opposito versantes, motui Terrae annuo non reddi obnoxios, quamuis haud in tantum distent, vt planè is euanescat, sicut in Fixis fit Sideribus: Copernianam quoque assumtionem in motu Terrae collabascere; Non restabat alia via saluandi Apparentias caelestes, quàm haecipsa, quae nuper à me generali indicatione prolata est. Si itaque ista duo demonstrauero ita se habere, vtique nec Ptolemaicam, nec Copernianam Hypothesin rei veritati congruere, sed solam hanc nostram, sufficienter comprobatum erit, vt de multis alijs, quae hûc non parum faciant, nunc non dicam. Neque enim hoc loco singula &particularia referre commodum videtur. Mirabar valdè ab initio, cum legerem in tuis literis, Illustrissimo Principi hasce meas Hypotheses priùs cognitas fuisse, vtpote qui eas in Automate quodam expressas haberet. Neque satis cogitare potui, qui id fieri posset, siquidem optimè mihi conscius essem, me à nullo mortalium has cognouisse, priusquam ipsemet ex Obseruationibus eò perducebar, quodque intereà mecum latuerint antea non publicatae. Verùm postquam libellus istius Vrsi Dithmarsici, quem aliquando in quibusdam ad me datis literis digno elogio ornasti, impurum appellans Nebulonem, mihi transmissus esset (idque à Doctissimo viro D. GEORGIOROLLENHAGIO Magdeburgi degenti, qui etiam dudum anteà indicârat, has nostras Hypotheses sibi ante biennium à quodam meo fugitiuo ministro communicatas esse. Ideoque sciens à me primùm inuentas, dolensque Vrsum istum sibi immeritò eas attribuere, librum illum mihi innotescere voluit, vt Furtum illud cognoscerem, &ab alijs foras eliminata mihi denuò assererem.