Latin
MATHEMATICO NOSTRO DILECTO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 158
Unproofread scanNot analysed yet
Rogas, ne de Crepusculis te caecum efficiam, neque temeritatis accusem, quasi illa scribas, quae non expertus sis. At ego nec te occaecare, nec temerarium pronuntiare vnquam praesumsi; Vtinam &me &te atque alios à caligine mentis, qua plusquàm credimus offuscati sumus, temeritateque Mundana liberari liceret, aequè atque oculorum externam imbecillitatem, vel Chymicis praesertim medijs emendare non vsque adeò difficilè est, sanè in eò, quo ad fieri posset, quamplurimùm elaborandum censerem. Neque enim opera illa inutiliter collocata foret. Scire te ais Crepusculum desinere, Sole P. 17. sub Horizonte depresso, vulgariter Crepusculum proluce dubia accipiendo. Existimas itaque me vulgo saltem approbatam &hactenus in Astronomorum libris contentam opinionem venditare, nihilque è proprijs aduersionibus huc contulisse; At quae haec est insimulatio. Tamdiu ne tecum per literas egi, vt adhuc me veritatis esse studiosum, neque aliunde quàm vel iusta ratiocinatione atque experientia, vel quod potissimum est, patefactione diuina eam conquirere, neque data opera falsum pro vero astruere, incompertum habeas. Sufficienter colligere potuisti, me ne in maioribus quidem, &ad rem Astronomicam plus facientibus caecutire velle, nedum vt in Crepusculis, facilimo negotio animaduertibilibus, irrita &Antiquorum saltem sententiae vulgari colludendo quippiam citra propriam animaduersionem pronuntiarem. Crepusculum cùm nulla Aëris pars vndiquaque circa Horizontem vel minimum albescat, determinandum, satis sciebam, quod etiam tum à me ipso, tum à mihi septenis vel octonis ad minimum in rebus Astronomicis inseruientibus studiosis, quàm diligentissime aliquoties factitatum est, ita vt nullum, ne quidem minimum vestigium Aëris à Sole illuminati in vlla citima Horizontis superficie dignosci potuerit, quando tempora Crepusculorum denotata sunt; Adhibitis Stellarum Aequatorijs à Meridiano remotionibus, Solisque exacto loco, &omnibus per trutinam Geometricam diligenter expensis, tibique si oculos aperire velles, eandem ob caussam, ne pro libito aut vulgari opinione constituta, persentisceres, liberaliter communicatis. Si itaque tu duobus oculis, &binis quoque saltem Organis acriùs haec discernere potes, quam nos omnes sedecim ad minimum luminibus, totidemque &pluribus sicubi opus fuerit, Instrumentis, equidem hanc lincaeitatem atque mediorum modicam requisitionem tibi non inuideo, miror magis. Imò majus adhuc acumen plenioremque sufficientiam congratularer. Tu itaque de Crepusculis, tuo sensu abundando tibi quicquid libuerit, persuade, Ego ea quae indicaui, &pluribus etiam experimentis satis rata esse, nullique verae refragationi obnoxia, minimè haesito.