Latin
159.1 to 159.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 159.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vide saltem ne aliorum non indubias animaduersiones eleuando, vt tuis assertionibus de Aëris atque Aetheris consimili existentia (quam magna ex parte ob vaporum in diuersis Horizontibus discrepantiam, &in Borealioribus magis quàm Australibus incrassatam sublimatamque probare conaris) patrocineris, pluribus vaporibus, obscuritatibus atque nebulis veritatem ipsam, ad quam tendere deberemus, inuoluas, quàm omnes circa Horizontem terrestrem, quouis in loco, siue Australi siue Boreodensae &fuscae vaporositates. Proinde, cur Refractionibus non ad amussim subscribam, nescire vis, cùm alias per Instrumenta eruere non potueris, ideoque nihil hîc in mei gratiam faciendum &proptereà iniqua me postulare hoc postulando, asseueras. At quando ego à te vnquam petij, vt posthabita veritate, quidpiam in mei gratiam proferres, aut adeò iniqua vrsi? id enim reuera iniquum foret, si hoc fecissem. Imò multò potius de veritate ipsa penitius enucleanda semper admonui, cum haec sit virtutum omnium penè pulcherrima praestantissimaque. Refractiones à te assertas, cur omni ex parte approbare nequeam, &mea me docent Instrumenta: Si in vno atque altero, ijsdemque saltem bicubitalibus, vtvt ex mea inuentione profectis, &per VVittichium vobis propalatis, neque etiam tunc satis maturis, haec &alia quàm ego plusquàm vicenis Organis, plerisque eorum quadricubitalibus &quincubitalibus, pluribus quoque adhibitis Obseruatoribus visus acumine satis valentibus, accuratius collimare solus potes, est quòd tibi &hanc praerogatiuam non inuideam; Quin &sic erit, cur mihi gratias agas, quòd te per à me excogitata Instrumenta (neque enim id iam ignoras) tam perspicacem reddiderim. Id saltem tibi persuade, quemadmodum in palestrica Arte fieri solet, nullum Athletam Progymnastis suis, ea confestim indicare, quae sibi ipsi in exercitio isto defectu aliquo vnquam obessent; Sic etiam nec VVittichium nec vllos alios omnia mea, quae veritati peruestigandae ad amussim sunt necessaria ita diuulgasse, quin adhuc potiori ex parte apud suum Autorem sarta tecta maneant. Frustra itaque de tuis Instrumentis atque Obseruationibus nimium gloriaris: Forte si hîc estes omniaque ipsemet per longè plura minimeque dubia Organa, vel tuis solius oculis, me praesente intuereris, aliud diceres. Sed &Refractiones tuas nimiùm modicas esse &Crepuscula nimis lata, non satis inter se conueniunt.