Latin
3.2.295 to 3.2.320
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.295-320
Unproofread scanNot analysed yet
Non est data conditio, id est lex, nisi impiis et peccatoribus: ut aut ad gratiam confugiant, aut justius puniantur, si irritam fecerint. Ut quid lex ad justos, quibus lex non est posita, qui propitio Deo legem sine lege faciunt, qui serviunt, quid ad imaginem et similitudinem Dei et Christi vivunt, qui volentes, boni sunt? Qui enim sub lege est, metu mortis, non est talis, misericors, non est imago Dei. Displicet illi lex: sed timet ultricem, nec perficẹre potest; quod non voto, sed necessitate faciendum putat. Tradatur necesse est, propriae voluntati; ut voluntas profecto praemium recipiat, quia animam non miscuit voluntati Dei. Displicet illi, quod Deus voluit. Etenim voluntate malus est, qui necessitate bonus est. Lex operi impedimentum est, non voluntati. Non est conjunctus Deo, qui si mali poena non esset, malum sequeretur. Nec voluntatem Dei facit, qui gemit quod non suam faciat. Non est misericors, qui timet esse crudelis. Sub lege est, servus est. Non furtum odit, sed poenam metuit. Furetur autem necesse est, persuasus et victus, qui carnalis est sub virtute peccati, Spiritum Dei non habens. Qui autem amat bonum, imago Dei est, fide Dominica vivit, et haeres, jam non est ancillae filius (Gal. iv, 30, 31), qui accepit legem in timore; sed liberae, secundum Isaac, qui uon accepit Spiritum servitutis in timore: sed adoptionem filiorum, clamantem Abba pater (Rom. viii, 15). Qui diligit Deum, non timet serviliter. Scriptum est, timor enim servilis, cum odio est disciplinae. Filii autem cum honore patris. Aliud est timere ex lege, aliud pro veneratione tremendae Dei majestatis. Ejusmodi similes sunt patri suo, qui in coelis: commemorati et docti amant bonum, oderunt malum. Sine lege sunt, liberi sunt, ipsi promissi sunt: non ipsi dicitur: Si me audieritis, potest etenim audire: numquid conveniet in eum, quem Deus nondum praevidit auditurum?