Latin · ~7 min
1.13 to 1.17
Varro, Liber X 1.13-17
Not analysed yet
Quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus verborum. Quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in verborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. Nam debet esse unum, ut verbum verbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e verbo in verbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus verbis similiter declinantur, ut ab erus ferus, ero fero, alias dissimiliter erus ferus, eri ferum. Cum utrumque et verbum verbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogia. Sed ne astutius videar posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras, repetam ab origine similitudinum quae in conferendis verbis et inclinandis sequendae aut vitandae sint. Prima divisio in oratione, quod alia verba nusquam declinantur, ut haec vix mox, alia declinantur, ut ab lima limae, a fero ferebam, et cum nisi in his verbis quae declinantur non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox et nox errat, quod non est eiusdem generis utrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum rationem, mox neque debeat neque possit. Secunda divisio est de his verbis quae declinari possunt, quod alia sunt a voluntate, alia a natura. Voluntatem appello, cum unus quivis a nomine aliae rei imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum universi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is velit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. De his duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem.