Latin · ~7 min
1.18 to 1.21
Varro, Liber X 1.18-21
Not analysed yet
Quare proinde ac simile conferre non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine vehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. Itaque neque Aristarchei neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine verborum aegrotat, quod oritur e populo multiplici et imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia. Tertia divisio est: quae verba declinata natura; ea dividuntur in partis quattuor: in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. Ex hac divisione singulis partibus tres reliquae dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt verba, si conveniunt, non erit ita simile, ut debeat facere idem. Unius cuiusque partis quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis dividitur in partis duas, in nominatus scilicet et articulos, quod aeque finitum et infinitum est ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias. In articulis vix adumbrata est analogia et magis rerum quam vocum; in nominatibus magis expressa ac plus etiam in vocibus ac syllabarum similitudinibus quam in rebus suam optinet rationem. Etiam illud accedit ut in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quod singula sint verba, hic contra facile, quod magna sit copia similium nominatuum. Quare non tam hanc partem ab illa dividendum quam illud videndum, ut satis sit verecundiae etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum.