Latin · ~7 min
1.22 to 1.27
Varro, Liber X 1.22-27
Not analysed yet
Ut in articulis duae partes, finitae et infinitae, sic in nominatibus duae, vocabulum et nomen: non enim idem oppidum et Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus. Nominatui ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu eodem: specie, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; genere, ut non solum unum sed utrumque sit virile; casu, ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat. Ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transversi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis ludunt. Transversi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. Transversorum ordinum partes appellantur casus, derectorum genera, utrisque inter se implicatis forma. Dicam prius de transversis. Casuum vocabula alius alio modo appellavit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nominandi vel nominativum ******dicuntur unae scopae, non dicitur una scopa: alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis rebus vocabula ponuntur, sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. Itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae bigae, neque dicitur ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae et quadrigae, sed hae binae bigae et quadrigae. Item figura verbi qualis sit refert, quod in figura vocis alias commutatio fit in primo verbo suit modo suit, alias in medio, ut curso cursito, alias in extremo, ut doceo docui, alias communis, ut lego legi. Refert igitur ex quibus litteris quodque verbum constet, maxime extrema, quod ea in plerisque commutatur.