Latin · ~8 min
1.28 to 1.31
Varro, Liber X 1.28-31
Not analysed yet
Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent sumi in casibus conferendis, recte an perperam videndum; sed ubicumque commoventur litterae, non solum eae sunt animadvertendae, sed etiam quae proxumae sunt neque moventur: haec enim vicinitas aliquantum potest in verborum declinationibus. In quis figuris non ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, ut eius modi res similis ex instituto significare plerumque soleant, ut tunicam virilem et muliebrem dicimus non eam quam habet vir aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem vir, virilem mulier habere, ut in scaena ab actoribus haberi videmus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est quo indutui mulieres ut uterentur est institutum. Ut actor stolam muliebrem sic Perpenna et Caecina et Spurinna figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum. Flexurae quoque similitudo videnda ideo quod alia verba quam viam habeant ex ipsis verbis, unde declinantur, apparet, ut quemadmodum oporteat uti praetor consul, praetori consuli; alia ex transitu intelleguntur, ut socer macer, quod alterum fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu suam viam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo quod naturarum genera sunt duo quae inter se conferri possunt, unum quod per se videri potest, ut homo et equus, alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut eques et equiso uterque enim dicitur ab equo. Quare hominem homini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis hominibus animadversis scies; at duo inter se similiterne sint longiores quam sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breviores cum quibus conferuntur quam longi sint ignores; sic latiorum atque altiorum, item cetera eiusdem generis sine assumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus quod ex hoc genere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum solum animadvertas voces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in transeundo vox.