Latin · ~8 min
1.32 to 1.37
Varro, Liber X 1.32-37
Not analysed yet
Quod ad nominatuom similitudines animadvertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et virilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos: nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita, et hic haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. Secundum genus quae verba tempora habent neque casus, sed habent personas. Eorum declinatuum species sunt sex: una quae dicitur temporalis, ut legebam gemebam, lego, gemo; altera personarum, ut sero meto, seris metis; tertia rogandi, ut scribone legone, scribisne legisne. Quarta respondendi, ut fingo pingo, fingis pingis; quinta optandi, ut dicerem facerem, dicam faciam; sexta imperandi, ut cape rape, capito rapito. Item sunt declinatuum species quattuor quae tempora habent sine personis: in rogando, ut foditurne sereturne, et fodieturne sereturne. Ab respondendi specie eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis; optandi species, ut vivatur ametur, viveretur amaretur. Imperandi declinatus sintne habet dubitationem et eorum sitne haec ratio: paretur pugnetur, parator pugnator. Accedunt ad has species a copulis divisionum quadrinis: ab infecti et perfecti, ut emo edo, emi edi; ab semel et saepius, ut scribo lego, scriptito lectito; a faciendi et patiendi, ut uro ungo, uror ungor; a singulari et multitudinis, ut laudo culpo, laudamus culpamus. Huius generis verborum cuius species exposui quam late quidque pateat et cuius modi efficiat figuras, in libris qui de formulis verborum erunt diligentius expedietur. Tertii generis, quae declinantur cum temporibus ac casibus ac vocantur a multis ideo participalia, sunt hoc genere ******quemadmodum declinemus, quaerimus casus eius, etiamsi siqui finxit poeta aliquod vocabulum et ab eo casum ipse aliquem perperam declinavit, potius eum reprehendimus quam sequimur. Igitur ratio quam dico utrubique, et in his verbis quae imponuntur et in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque miscetur genere.