Latin · ~8 min
1.38 to 1.43
Varro, Liber X 1.38-43
Not analysed yet
Quarum una quaeque ratio collata cum altera aut similis aut dissimilis, aut saepe verba alia, ratio eadem, et nonnunquam ratio alia, verba eadem. Quae ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem, et cum eadem ratio quae est in amor et amoris sit in amores et amorum, tamen ea, quod non in ea qua oportet confertur materia, per se solum efficere non potest analogias propter disparilitatem vocis figurarum, quod verbum copulatum singulare cum multitudine: ita cum est pro portione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id quod postulat analogia; de qua deinceps dicam. III. Sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione; ea Graece vocatur ana logon; ab analogo dicta analogia. Ex eodem genere quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si ad eas duas alterae duae res allatae sunt, quae rationem habeant eandem, quod ea verba bina habent eundem logon, dicitur utrumque separatim analogon, simul collata quattuor analogia. Nam ut in geminis, cum similem dicimus esse Menaechmum Menaechmo, de uno dicimus; cum similitudinem esse in his, de utroque: sic cum dicimus eandem rationem habere assem ad semissem quam habet in argento libella ad simbellam, quid sit analogon ostendimus; cum utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum dicimus de analogia. Ut sodalis et sodalitas, civis et civitas non est idem, sed utrumque ab eodem ac coniunctum, sic analogon et analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare si homines sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem: sic item si sustuleris logon, sustuleris analogon; si id, analogian. Quae cum inter se tanta sint cognatione, debebis suptilius audire quam dici expectare, id est cum dixero quid de utroque et erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu persequare animo.