Latin · ~8 min
1.44 to 1.47
Varro, Liber X 1.44-47
Not analysed yet
Haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris si contuleris cum uno duo, sic cum decem viginti: nam quam rationem duo ad unum habent, eandem habent viginti ad decem; in nummis in similibus sic est ad unum victoriatum denarius, sicut ad alterum victoriatum alter denarius; sic item in aliis rebus omnibus pro portione dicuntur ea, in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie quomodo est filius ad patrem, est filia ad matrem, et ut est in temporibus meridies ad diem, sic media nox ad noctem. Hoc poetae genere in similitudinibus utuntur multum, hoc acutissime geometrae, hoc in oratione diligentius quam alii ab Aristarcho grammatici, ut cum dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, cum ita dissimile esse videant amorem et amori, quod est alio casu, item dolorem dolori, sed dicunt, quod ab similibus. Nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transversa. Quod dico, apertius sic fiet. Esto sic expositos esse numeros, ut in primo versu sit unum duo quattuor, in secundo decem viginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. In hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis versibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum. Similiter in verborum declinationibus est bivium, quod et ab recto casu declinantur in obliquos et ab recto casu in rectum, ita ut formulam similiter efficiant, quod sit primo versu hic albus, huic albo, huius albi, secundo haec alba, huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, quae scilicet erit particula ex illa binaria, per directas declinationes Albius Atrius, Albia Atria, quae scilicet denaria, formula analogiarum, de qua supra dixi.