Latin · ~7 min
1.48 to 1.50
Varro, Liber X 1.48-50
Not analysed yet
Analogia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut unum ad duo sic decem ad viginti; alterum coniunctum sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quattuor. In hoc quod duo bis dicuntur et tum cum conferimus ad unum et tunc cum ad quattuor, hoc quoque natura dicitur quadruplex,; sic e septem chordis citharae tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quod quemadmodum crepat prima ad quartam chordam, sic quarta ad septumam respondet, media est alterius prima, alterius extrema. Medici in aegroto septumos dies qui observant, quarto die ideo diligentius signa morbi advertunt, quod quam rationem habuit primus dies ad quartum eandem praesagit habiturum qui est futurus ab eo quartus, qui est septumus a primo. Quadruplices deiunctae in casibus sunt vocabulorum, ut rex regi, lex legi, coniunctae sunt triplices in verborum tribus temporibus, ut legebam lego legam, quod quam rationem habet legebam ad lego hanc habet lego ad legam. In hoc fere omnes homines peccant, quod perperam in tribus temporibus haec verba dicunt, cum proportione volunt pronuntiare. Nam cum sint verba alia infecta, ut lego et legis, alia perfecta, ut legi et legisti, et debeant sui cuiusque generis in coniungendo copulari, et cum recte sit ideo lego ad legebam, non recte est lego ad legi, quod legi significat quod perfectum: ut haec tutudi pupugi, tundo pungo, tundam pungam, item necatus sum verberatus sum, necor verberor, necabor verberabor, iniuria reprehendant, quod et infecti inter se similia sunt et perfecti inter se, ut tundebam tundo tundam et tutuderam tutudi tutudero; sic amabar amor amabor, et amatus eram amatus sum amatus ero. Itaque inique reprehendunt qui contra analogias dicunt, cur dispariliter in tribus temporibus dicantur quaedam verba, natura cum quadruplex sit analogia.