Latin · ~7 min
1.51 to 1.54
Varro, Liber X 1.51-54
Not analysed yet
Id nonnunquam, ut dixi, pauciores videtur habere partes, sic etiam alias pluris, ut cum est: quemadmodum ad tria unum et duo, sic ad sex duo et quattuor, quae tamen quadripertito comprehenditur forma, quod bina ad singula conferuntur; quod in oratione quoque nonnunquam reperietur sic: ut Diomedes confertur Diomedi et Diomedis, sic dicitur ab Hercules Herculi et Herculis. Et ut haec ab uno capite ac recto casu in duo obliquos discedunt casus, sic contra multa ab duobus capitibus recti casuis confluunt in obliquom unum. Nam ut ab his rectis hi Baebiei, hae Baebiae fit his Baebieis, sic est ab his hi Caelii, hae Caeliae his Caeliis. A duobus similibus dissimiliter declinantur, ut fit in his nemus holus, nemora holera. Alia ab dissimilibus similiter declinantur, ut in articulis ab hic iste, hunc istunc. Analogia fundamenta habet aut a voluntate hominum aut a natura verborum aut a re utraque. Voluntatem dico impositionem vocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet, si simile in recto casu dolus et malus, fore in obliquo dolo et malo; qui naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco Quinto, fore ut sit Marcus Quintus; qui utrumque sequetur, dicet si sit simile, transitus ut est in servus serve, fore ut sit item cervus cerve. Commune omnium est, ut quattuor figurae vocis habeant proportione declinatus. Primum genus est ortum ab similitudine in rectis casibus, secundum ab similitudine quae est in obliquis, tertium ab similitudine quae est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscimur, in secundo contra, in tertio ab utroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam divisum tertium et quartum dici, quod in eo vel prosus et rusus potest dici.