Latin · ~8 min
1.55 to 1.59
Varro, Liber X 1.55-59
Not analysed yet
Qui initia faciet analogiae impositiones, ab his obliquas figuras declinare debebit; qui naturam, contra; qui ab utraque, reliquas declinationes ab eiusmodi transitibus. Impositio est in nostro dominatu, nos in naturae: quemadmodum enim quisque volt, imponit nomen, at declinat, quemadmodum volt natura. Sed quoniam duobus modis imponitur vocabulum aut re singulari aut multitudine, singulari, ut cicer, multitudinis, ut scalae, nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinabuntur solae, ab singulari aliquo casu proficiscatur, ut cicer ciceri ciceris, item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin a multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, ut scalae scalis scalas: aliud videndum est, cum duplex natura copulata ac declinatuum bini fiant ordines, ut est Mars Martes, unde tum ratio analogiae debeat ordiri, utrum ab singulari re in multitudinem an contra. Neque enim si natura ab uno ad duo pervenit, idcirco non potest apertius esse in docendo posterius, ut inde incipias, ut quid sit prius ostendas. Itaque et hi qui de omni natura disputant atque ideo vocantur physici, tamen ex his ab universa natura profecti retro quae essent principia mundi ostendunt. Oratio cum ex litteris constet, tamen ex ea grammatici de litteris ostenderunt. Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo quod apertius est quam ab eo quod prius est et potius quam a corrupto principio ab incorrupto, ab natura rerum quam ab lubidine hominum, et Haec tria quae sequenda magis sunt minus sunt in singularibus quam in multitudinis, a multitudine commodius potest ordiri, quod in his principiis minus rationis verbis fingendis. Verborum formas facilius ex multitudinis singularis videri posse quam ex singularibus multitudinis haec ostendunt: trabes trabs, duces dux. Videmus enim ex his verbis trabes duces de extrema syllaba E litteram exclusam et ideo in singulari factum esse trabs dux. Contra ex singularibus non tam videmus quemadmodum facta sint ex B et S trabs et ex C et S dux.